monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 11.

1 En tibi exemplum de ipso Domino Iesu.
2 In resurrectione mortuorum primogenitus ex mortuis dicitur (Coloss. I, 18).
3 Eumdem ipse Apostolus primitias significavit dicens: In Christo omnes vivificantur, unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde ii qui sunt Christi, qui in adventum eius crediderunt (I Cor. XV, 22).
4 Eadem in illo corporis veritas, quae in nobis: sed tamen et primogenitus ex mortuis dicitur, quia primus resurrexit: et primitiae; quia sanctior omnibus fructibus, qui etiam caeteros consortii sui fructus sanctificavit.
5 Ipse etiam initium eorum qui ad imaginem, quasi imago invisibilis Dei (Coloss. I, 15), in quo secundum divinitatem nihil corporeum, nihil temporale; quia splendor est gloriae paternae, et imago substantiae eius. (Hebr. I, 3).
6 Produximus sermonem epistolarem, dum volumus quid sint primitiae significare.
Ambrosius HOME