monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 10.

1 Similiter sancti primitiae sunt Domini, praecipue apostoli; primum enim Deus posuit in Ecclesia apostolos, qui et pleraque prophetarunt, et evangelizarunt Dominum Iesum; quia primi receperunt eum (I Cor. XII, 28).
2 Recepit eum Simeon propheta (Luc. II, 28), Zacharias propheta, Ioannes filius eius, Nathanael, in quo dolus non erat (Ioan. I, 47); et ideo sub ficu requiescebat: Ioseph, qui dicebatur iustus, qui sepelivit eum (Luc. XXIII, 53).
3 Isti sunt primitiae fidei nostrae; sed tamen eadem caeterorum natura seminum, quae primitiarum, licet in aliquibus minor gratia: Potens est enim Deus ex lapidibus filios Abrahae excitare (Matth. III, 9).
Ambrosius HOME