Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 9.
1 | Sensum Apostolicum percurrimus: nunc consideremus qui sunt primitias Spiritus habentes. (Rom. VIII, 13). |
2 | Et ideo Legem interrogemus quid sit quod primitiarum vel initii nomine declaraverit. |
3 | Initia, inquit, areae et lacus tui non fraudabis (Exod. XXII, 29); et infra: Initia primitiarum tuarum inferes in domum Domini Dei tui (Exod. XXXIV, 26). |
4 | Aliae sunt primitiae, aliae decimae: primitiae maioris gratiae, sanctificationis observantissimae. |
5 | Ideo placuit Abel, quia non est suum munus moratus, qui de primitivis ovium obtulit (Gen. IV, 4). |
6 | Licet aliqui distantiam velint esse inter primitias et primogenita, id est, quae primo nascuntur; eo quod collectis seminibus, quasi ex omnibus initia offerantur areae: tamen de messe quod primum tollitur, id offertur Domino, sed de hoc alias. |
7 | Sanctificari autem videtur primitiarum munere tota areae messis, sed ipsae sanctiores primitiae sunt. |