monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 8.

1 Unde puto dixisse Apostolum (I Cor. XV, 28), quia tunc et ipse Filius subiectus erit, qui ei subiecit omnia: qui enim adhuc laborant, nondum subiecti sunt, in quibus fortasse adhuc sitit Christus, adhuc esurit, in quibus nudus est; eo quod non impleant verbum Dei, non induant Christum, qui est indumentum credentium, amictus fidelium.
2 Sed et illi in quibus aeger est, adhuc medicina indigent; et ideo nondum subditi; subiectio enim ista virtutis est, non infirmitatis: denique in fortibus et facientibus mandatum Dei, subiectus est Dei Filius.
3 Nunc autem magis in iis laborat, qui non subveniunt laborantibus, quam in illis, qui sibi postulant subveniri.
4 Haec est pia interpretatio et vera subiectionis Domini Iesu, qui ideo se subiiciet, ut sit Deus omnibus in omnia.
Ambrosius HOME