monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 6.

1 Et ut magnitudinem revelationis futurae extolleret, addidit quod et creatura hanc revelationem exspectet filiorum Dei, quae nunc vanitati subiecta est non sponte, sed in spe; quia sperat de Christo gratiam ministerii sui: vel quia et ipsa liberabitur a servitute corruptionis; ut assumatur in libertatem gloriae filiorum Dei, ut sit una libertas creaturae, et filiorum Dei, cum revelata fuerit eorum gloria.
2 Verum nunc dum revelatio procrastinatur, congemiscit omnis creatura exspectans adoptionis et redemptionis nostrae gloriam, parturiens iam illum spiritum salutis, et volens liberari a vanitatis servitio.
Ambrosius HOME