monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 4.

1 Qui spiritu, inquit (Ibid., 13), facta carnis mortificat, vivet.
2 Nec mirum si vivat, cum Filius Dei fiat, qui habet Spiritum Dei.
3 Adeo est Filius Dei, ut non accipiat spiritum servitutis, sed spiritum adoptionis filiorum; eousque ut testimonium spiritui nostro sanctus Spiritus reddat quod sumus filii Dei.
4 Testimonium autem hoc est Spiritus sancti, quod ipse est qui clamat in cordibus nostris: Abba pater, sicut ad Galatas scriptum est (Galat. IV, 6).
5 Sed et illud grande testimonium quod filii sumus Dei; quia sumus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi: cohaeres autem est eius, qui conglorificatur ei: conglorificatur vero illi, qui patiendo pro ipso, compatitur ei (Rom. VIII, 16 et seq.).
Ambrosius HOME