monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 2.

1 Quid sibi igitur vult ista adiectio; nisi forte quia non omnis creatura subiecta vanitati est: et quia non omnis vanitati subiecta est, non omnis a servitute corruptionis liberabitur? Quid enim liberetur, quae a subiectione vanitatis et a servitute corruptionis eius expers atque immunis sit? Omnis autem congemiscat non in suo, sed in nostro labore, et comparturiat illum fortasse spiritum salutis, spiritum iucunditatis, exspectans adoptionem filiorum Dei; ut communem de redemptione humani generis consequatur laetitiam et exsultationem.
2 Aut propter charitatem igitur suam omnis ingemiscit nostrum laborem, aut propter membrum sui corporis, cuius caput Christus est.
3 Sed sive ita ut diximus, sive simpliciter subiectam creaturam omnem dixerit congemiscere et comparturire, ut voles intellige.
Ambrosius HOME