Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 1.
1 | Superior epistola tuae inquisitioni respondit; haec meae responsionis portio est, quae non solvat, sed impleat superiorem. |
2 | Nam dum ulteriora recenseo, movit me, fateor, quia addidit: Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit (Rom. VIII, 20); cum in priori capitulo sine adiectione dixerit: Quia creatura vanitati subiecta est. |
3 | Non enim omnem creaturam, sed creaturam subiectam dixit. |
4 | Et iterum ait: Quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis (Ibid., 21). |
5 | Tertio autem addidit quod omnis creatura congemiscat (Ibid., 22). |