1 | Ergo ut concludamus, et ille tantus ac talis sol, et illa luna quam noctis tenebrae non operiunt, et illae stellae quae sunt ornamenta coeli, servitutem corruptionis nunc sustinent; quia corruptibile omne corpus: siquidem et coeli peribunt, et coelum et terra praeteribunt (Matth. XXIV, 35). |
2 | Postea autem et sol et luna et caetera stellarum lumina requiescent in gloria filiorum Dei; quando erit Deus in omnia in omnibus (I Cor. XV, 28): qui et in te et in nobis sit per suam plenitudinem et misericordiam. |