Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 8.
1 | Nec mirum si patienter sustinent, cum sciant dominum suum, et creatorem omnium sive quae in coelo, sive quae in terra sunt, suscepisse nostri corporis fragilitatem, nostrae conditionis servitutem. |
2 | Cur ergo illa servitutem corruptionis suae non patienter sustineant; cum Dominus omnium pro toto mundo se humiliaverit usque ad mortem, servi formam susceperit (Philip. II, 7), peccatum mundi, maledictum etiam pro nobis factus sit (Galat. III, 13)? Illius ergo imitantes bonitatem coelestes creaturae licet ingemiscant, quod mundi huius vanitati subiectae sint, consolantur se tamen quod liberabuntur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae; cum filiorum Dei adoptio venerit, quae est universorum redemptio: Cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI, 25). |
3 | Cui enim non ignoscet populo, qui ignoscit etiam illi persecutori suo, qui dixit: Crucifige, crucifige eum (Ioan. XIX, 6); et: Sanguis eius super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25)? Sed quia vanitati etiam coelestis subiecta creatura est (Rom. VIII, 20), licet istud in spe, etiam horum perfidiam et temulentiam, vanitate huius mundi lapsam, pertinere ad veniam patietur veritatis pietas, et redemptio universitatis. |