Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 7.
1 | Propone tibi solem, lunam, et stellas, quae coeli lumina etsi praeclaro fulgent nitore, creaturae sunt tamen, et ad quotidianum ministerium vel suae gunt, vel accidunt, servientes dispositioni creatoris aeterni, ministrantes splendorem, quo vestiuntur, atque die nocteque emicant. |
2 | Quoties sol iste obtexitur nubibus, quoties obiectu aufertur terrae, vel cum e regione eius luminis sui radius fuerit repercussus, oriuntur eclipses, et ut ait Scriptura: Luna novit occasus suos (Psal. CIII, 19). |
3 | Novit quando pleno orbe suo luceat, quando exinanito. |
4 | Stellae quoque nebulis obductae vanescunt, quae sustinent ministerii huius mundani usus, non sponte utique, sed in spe; quia sperant etiam huius laboris gratiam ab eo, qui subiecit eas. |
5 | Ideoque propter eum sustinent, id est, propter eius voluntatem. |