1 | Advertamus igitur quomodo vanitati creatura subiecta sit (Rom. VIII, 20), non ex voluntate sua, sed ex divino arbitrio, quo dispositum est animas corporibus coniungi oportere propter spem earum; ut dum sperant bona, dignas se praestent coelesti remuneratione: Omnes enim nos oportet adesse ad tribunal Christi; ut referat unusquisque propria corporis (II Cor. V, 10). |
3 | Et pulchre ait, propria corporis (Rom. VIII), id est, quod suscepit regendum; ut si bene rexit, praemium referat, propter quod in spe subiecta est: et si male, supplicium; quia non speravit in Deum, nec ad illam adoptionem filiorum, et ad verae libertatem affectavit gloriae. |