Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 3.
1 | Apostolus quoque etsi non expresse, tamen intelligendum nobis reliquit, quasi bonus magister, et spiritalis agricola, occultis doctrinae seminibus excitans discipulorum ingenia, quod animae nostrae potioris creaturae sint, et cuiusdam praestantissimae naturae. |
2 | Cum enim dicit, quia vanitati creatura subiecta est non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe; quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 20 et seq.); ostendit non mediocrem animarum esse gratiam, quarum vigore et virtute in adoptionem filiorum Dei assurgit humanum genus, habens in se quod ad similitudinem et imaginem Dei tributum est sibi. |
3 | Animae enim neque tactu aliquo comprehenduntur, neque visu corporeo videntur; et ideo praeferunt illius incorporeae et invisibilis naturae similitudinem, et supergrediuntur substantia sua corpoream et sensibilem qualitatem. |
4 | Quae enim videntur, temporalia sunt, temporalia significant, temporalibus agglutinantur; illa autem quae non videntur, aeterno illi et summo adhaerent bono, atque in ipso vivunt, et sunt, et moventur (Act. XVII, 18); nec ab eo, si boni consulunt, se patiuntur separari ac dividi. |