monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 1.

1 Quaesisti a me utrum anima coelestis esse videatur substantiae; non enim aut sanguinem, aut ignem, aut nervorum harmoniam animam putas, ut vulgus philosophorum interpretatur: aut, ut illa patricia quaedam eorum prosapia Platonis disputat, quod ipsum se movet, et non movetur ab alio, ipsa tibi anima videtur: vel certe ut Aristoteles acri ingenio quintum quoddam elementi genus induxit, probasti, id est ἐντελέχειαν, ex quo componeres et velut fingeres animae substantiam.
Ambrosius HOME