monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 7. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 8.

1 Quod magis ad haereditatem virtutum, quam pecuniae spectare divino oraculo docetur, dicente Domino: Omnia quaecumque tibi dixerit Sarra, audi vocem eius; quoniam in Isaac vocabitur tibi semen (Ibid., 12).
2 Quae erat alia in Isaac, nisi sanctitatis haereditas, quae nobilitaret patrem? Et filium quidem ancillae super nationes praefecit, quasi simpla conferens patrimonii: filio autem Sarrae dupla dedit, cui non solum temporalia, sed etiam superna et perpetua collata sunt.
3 Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
Ambrosius HOME