1 | Primogenitus itaque haereditatis accepit praerogativam, dicente Scriptura: Hic est initium filiorum eius, et huic debentur primogenitalia (Deut. XXI, 18). |
2 | A primogenito igitur Dei Filio primogeniti sancti, et ab illo initio (quia ipse est (Apoc. I, 8) initium et finis) initium sanctus nuncupatur, initium filius, cui debetur primitiarum praerogativa, secundum illud ad Abraham dictum: Eiice ancillam, et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10). |