monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 5.

1 Qui autem sanctificatur, ipse aperit vulvam.
2 Quam vulvam? Audi dicentem: Erraverunt peccatores ab utero (Psal. LVII, 4).
3 Quia intellexisti primogenitum, qui aperit vulvam; intellige uterum bonae matris, a quo non errant sancti, sed peccatores.
4 Levitae autem auferuntur de medio Israel; quia nihil habent commune cum populo, cuius primogenita saecularia destruuntur.
5 Primogenita enim saeculi alterius matris sunt, a cuius utero segregatus Paulus est, cum ad gratiam vocaretur Dei (Galat. I, 15).
6 Et ideo de medio populi segregatus, Verbum recepit, quod est medium in corde nostro.
7 Unde et illud dictum est: Medius autem vestrum stat, quem vos non videtis (Ioan. I, 26).
Ambrosius HOME