Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 4.
1 | Sancti autem primogeniti sunt; denique habes in Numeris: Ecce tuli levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam, a filiis Israel. |
2 | Mihi enim in quo die percussi omne primogenitum Aegypti, sanctificavi omne primogenitum Israel (Num. III, 12). |
3 | Ergo levitas pro primogenitis accepit, quasi sanctos; sanctos enim primogenitos esse cognoscimus ex epistola ad Hebraeos scripta, in qua habemus: Sed appropinquastis Sion monti, et civitati Hierusalem, et decem millibus angelorum; et Ecclesiae primitivorum (Hebr. XII, 22). |
4 | Ergo sicut primogeniti Ecclesiae sancti, sic et levitae; quoniam ipsi quoque primogeniti. |
5 | Non enim nascendi ordine sancti, sed sanctificationis munere; Levi enim tertius filius fuit Liae, non primus utique (Gen. XXIX, 34). |