monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 3.

1 Si igitur pepererint ei ambae, non poterit, inquit, primitivum filium amabilis in haereditatis institutione praeponere primitivo filio odibilis; cum sciat odibilis filium primitivum esse.
2 In quo non tam praelationem simpliciter significari puto, quasi inter primitivos duos, quam expressionem solum odibilis filium primitivi habere praerogativam.
3 Primitivus enim primogenitus est, sancti autem primogeniti sunt; quia omnis masculus adaperiens vulvam, sanctus Domino vocabitur (Exod. XIII, 2; Luc. II, 23).
4 Non tamen omnis primogenitus sanctus; non enim sanctus Esau, qui utique primogenitus.
Ambrosius HOME