monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 2.

1 Verum ipse non ignoras quod interdum Scriptura cum allegoriam dicit, alia ad speciem Synagogae, alia ad Ecclesiae refert: alia ad animam, alia ad Verbi mysterium, alia ad diversas species et qualitates animarum: quae discernit, qui diiudicat spiritu.
2 Unde sequenti capitulo Legis non duas animas, sed diversas qualitates unius animae comprehensas esse arbitror.
3 Est enim amabilis animae species, quae concupiscit voluptaria, quae laborem fugit, compunctionem declinat, iudicium Dei negligit.
4 Ideo amabilis, quia dulcis et suavis ad tempus videtur, quae mentem non afficiat, sed oblectet.
5 At illa altera tristior, quae zelo Dei conficiatur, sicut uxor severa scortari comparem suum nolit, non patiatur, non sinat, nihil indulgeat corpori, nihil voluptati et delectationi relaxet, abdicet occulta dedecoris, dura laborum sequatur, gravia periculorum.
Ambrosius HOME