1 | Cum igitur perdix iste penitus a falsis filiis derelictus fuerit, tunc erit stultus ille, quem elegit Deus, et sapientem confudit, salvus; quoniam quae stulta sunt mundi, elegit Deus. |
2 | Ideoque si quis videtur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. I, 27). |
3 | Vale, fili, et nos dilige, ut facis; quoniam nos te diligimus. |