1 | Non superfluo igitur et Iesus clamavit; ut quia totius mundi populus voce perdicis, blanditiis, arte, specie deceptus ab auctore proprio deviaverat, lubricas artes secutus, veri parentis voce revocatus fallacem relinqueret, atque in dimidio dierum eius fraudulentum desereret, id est, ante huius finem saeculi, cui nos eripuit Dominus Iesus, et ad vitam aeternam vocavit. |
2 | Itaque nunc mortui mundo, vivimus Deo (Rom. VI, 8). |