monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 32, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 32, 6.

1 Unde et quidam naturae perdicis etiam istud aptandum putarunt, eo quod aliena diripiat ova, et foveat suo corpore, atque hac sua fraude partus alienos studeat acquirere.
2 Sed (quod aiunt, cornici oculum; habent enim et volatilia suas artes) ubi istud adverterit, cuius aut singula ova direpta, aut cubile fuerit invasum, aut sollicitata soboles errore similitudinis, speciei simulatione decepta, etsi infirmior viribus, induit se atque armat versutia; et cum labor omnis impensus nutrimentorum educantem exhauserit, atque adolescere pulli coeperint, tunc vocem emittit, et quadam pietatis tuba prolem advocat.
3 Quae naturali quodam auditu excitata agnoscit parentem, et simulantem deserit.
4 Ita cum vult congregare quae non peperit, amittit quos nutriendos putavit.
Ambrosius HOME