Ambrosius, Epistolarum classis I, 32, 5.
1 | Ea igitur gratia depraedatus est perdicem illum diabolum, abstulit ei male congregatas divitias multitudinis, revocavit ab errore animas gentium, mentesque nationum deviantium. |
2 | Et quia diaboli voce deceptos sciebat, et ipse ut vincula nexusque veteris erroris solveret, clamavit primum in Abel, cuius clamavit vox sanguinis (Gen. IV, 10). |
3 | Clamavit in Moyse, cui dixit: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Clamavit in Iesu Nave (Iosue I, 1). |
4 | Clamavit in David, qui ait: Clamavi ad te, salva me (Psal. CXVIII, 146). |
5 | Clamavit et in omnibus prophetis. |
6 | Unde et ad Esaiam dicit: Clama; et ille ait: Quid clamabo (Esai. XL, 6)? Clamavit in Salomone, convocans cum altissima praedicatione sapientia: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5). |
7 | Clamavit etiam in corpore suo, sicut scarabaeus in ligno (Habac. II, 11). |
8 | Clamavit ut insidiatorem falleret et circumveniret, dicens: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Clamavit ut dispoliaret, respondens latroni: Amen, amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). |
9 | Itaque ubi clamavit Iesus, continuo perdix ille a congregatis in dimidio dierum suorum derelictus est. |