Ambrosius, Epistolarum classis I, 32, 4.
1 | His vocibus congregavit sibi populos, quos non creaverat; Deus enim hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit (Gen. I, 27), et diabolus sibi hominem vocis suae fraude sociaverat. |
2 | Congregavit sibi nationum populos, faciens divitias non cum iudicio. |
3 | Unde in proverbio est de divite avaro, quia perdix iste congregat divitias non cum iudicio. |
4 | At vero meus Iesus quasi iudex bonus cum iudicio omnia agit, qui venit, sicut scriptum est, dicens: Ego loquor iustitiam et iudicium salutis (Esai. LXIII, 1). |