monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 32, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 32, 3.

1 Fertur etiam promiscuae esse permixtionis, ut in feminas cum summo certamine mares irruant, et vaga calescant libidine.
2 Unde impurum et malevolum et fraudulentum animal adversario et circumscriptori generis humani, fallacissimoque, et impuritatis auctori conferendum putatur.
3 3*.
4 Clamavit ergo perdix, qui a perdendo nomen accepit, Satanas ille, qui Latine Contrarius dicitur, Clamavit in Eva primum (Gen. III, 4, 5), clamavit in Cain, clamavit in Pharao (Exod. V, 2), Dathan, Abiron, Core (Num. XVI, 2).
5 Clamavit in Iudaeis, quando petierunt sibi fieri deos, cum Moyses Legem acciperet (Exod. XXXII, 1).
6 Clamavit iterum, quando de Salvatore dixerunt: Crucifigatur, crucifigatur; et: Sanguis eius super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 23, 25).
7 Clamavit, quando sibi regem fieri postulaverunt; ut recederent a Domino Deo rege (I Reg. VIII, 5).
8 Clamavit in omni vano et perfido.
Ambrosius HOME