monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 32, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 32, 2.

1 Dicitur itaque avis ista plena esse doli, fraudis, fallaciae, quae decipiendi venatoris vias calleat, atque artes noverit, ut eum a pullis avertat suis; omniaque tentamenta versutiae non praetermittere, quo possit venantem abducere a nido et cubilibus suis.
2 Certe si insistere adverterit, tamdiu illudit, quamdiu soboli fugiendi signum tribuat et potestatem.
3 Quam ubi evasisse senserit, tunc se et ipsa subtrahit, et lubrica arte deceptum insidiantem relinquit.
Ambrosius HOME