1 | Erit ergo uxor tua, et inveniens te osculabitur te. Et si postea displicuerit tibi (Deut. XXI, 14); quod castiget corpus suum, et servituti redigat, non patieris eam servire, id est, voluptatibus corporis, nec subiicies eam carni, sed liberam permanere patieris: nec alienabis eam, hoc est enim vendere: nec contemnes eam, sed permittes servire eam Deo suo in castitate fidei, et bonorum operum sobrietate. |
2 | Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus. |