1 | Et pulchre ait: Postea intrabis ad eam; ut totus ingrediaris in animam tuam, atque intra ipsam te colligas, et in ea habites, apud eam commoreris, in ipsa tibi sit omnis conversatio; ut sis non in carne, sed in spiritu, et proponas adiungere eam tibi ad consortium vitae, sciens quoniam communicabit tecum de bonis; et perfunctus eius gratia dicas: Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam (Sap. VIII, 19). |
2 | Et illa tibi respondeat: Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum eius, quae me concepit (Cant. III, 4). |
3 | Bona mater animarum Hierusalem illa, quae in coelo est. |