monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 11.

1 Haec est anima illa, quam Lex demonstrat tibi in specie mulieris bonae, quam si videris in praeda, et concupieris accipere in uxorem tibi: Induces, inquit, eam in domum tuam (Deut. XXI, 11 et seq.); ut tota ei committas interiora domus tuae, omnium tuorum viscerum possessionem, auferas eius superflua, tondeas lapsus; et novacula non satis acuta, ne faciat dolum, tuarum exuvias passionum, atque inanes sensus recidas.
2 Ideo ait: Rades eius caput; quo nulla obstacula patiantur oculi sapientis, qui sunt in capite eius.
3 Et sedebit, inquit, triginta diebus in domo tua (Eccles. II, 14), peccata propriae deplorans nativitatis, et commenta nequissimi patris diaboli, qui vult congregare, quae non generavit (Ierem. XVII, 11); ut huius mystici numeri purificatione mundata, coniugii claves adipiscatur.
Ambrosius HOME