2 | Illa autem quae bona intellectu, et decora in aspectu valde, sicut Abigaea acquisita sibi erat in praelio; devictis adversariis, et mortuo viro, qui vallatus nequitiis spiritalibus repugnabat ac resistebat, ne sibi speciosa uxor adimeretur (I Reg. XXV, 30): quasi victor et diligens Sponsus iucunditatem confert et gratiam, emundans eam ab omnibus pulchritudinis eius impedimentis, et exuens vestimentis captivitatis; ut depositis omnibus capitis sui capillis, id est, peccatorum criniculis, qui quasi superflui nostro in corpore videntur: Quoniam si vir comam nutriat, ignominia est illi (I Cor. XI, 54); in unitate fidei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi studeat occurrere (Ephes. IV, 13); ut omnem deponat animi perturbationem, et charitate fundata augeatur in Domino Iesu, et universo acquirat incrementum corpori. |