Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 9.
1 | Quos aridos miseratus, atque albentes siccitate nimia, dicit ad prophetam Deus: Lamentare ad me super Sponsam praecinctam cilicio, et super virum eius virginalem (Ioel I, 9), id est, super animae huiusmodi vel Synagogae virum mortuum. |
2 | Cui loco alio expostulans dicit (Ose. IV, 6), eo quod oblita propositi sui, oblita charitatis, immemor gratiae, devia disciplinae, superiorem uxoris affectum amiserit. |
3 | Meritoque suis eam sermonibus redarguit, memorans et retexens eiusdem blanditias, et pietatis vocabula: Non sicut domesticum me vocabas, et patrem et initiatorem virginitatis tuae. |