1 | Sed hoc loco non ista deploratur, sed illa Achinaam, quae fuit male fortis in fratrem; et ideo illi frater factus est in commotionem. |
2 | Unde ex persona eorum dictum est: Posuisti nos in parabolam in gentibus, commotionem capitis in populis (Psal. XLIII, 15). |
3 | Quam nutantem inveniens diabolus, sicut leo diruit, et iucunditatem eius abstulit (Mich. IV, 4): vineam eius et ficum evertit, sub quibus solebat ante requiescere, et arescere fecit fructus eius. |