1 | Et tunc quidem dimissa est, quoniam alterum habebat virum, qui dicebatur Hebraice Nabal, Latine insipiens, durus, inhospitalis, inhumanus, ingratus qui officia nesciret referre: sed posteaquam defunctus est vir eius, solutam a lege viri accepit eam sibi in uxorem propheta David. |
2 | Per cuius copulam Ecclesiae crediturae ex gentibus significantur mysteria, quae amisso viro, cui ante iuncta fuerat, transivit ad Christum, censu pio dives, humilitatis et fidei, misericordiae quoque dotata patrimonio. |