1 | Pulchre igitur huic animae verus dicit David, quod illi Abigaeae dictum est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit te hodie huc obviam mihi, et benedicti mores tui (Ibid., 32 et seq.). |
2 | Et iterum dicit ei: Ascende in pace in domum tuam. |
3 | Vide, iam audivi vocem tuam, et reveritus sum faciem tuam (Ibid.). |
4 | Denique in Canticis etiam haec verba sunt Sponsi ad Sponsam: Ostende mihi faciem tuam, et insinua mihi vocem tuam (Cant. II, 14). |