1 | Altera quoque est acquisita ex gentibus, et utraque Sponsa unius Verbi, quod est magnum mysterium. Idque tibi demonstratur in libro Regnorum (I Reg. XXV, 39); si quidem David duas uxores habuit Achinaam Iezrahelitem, et Abigaeam acquisitam sibi postea: illam rigidiorem, istam misericordiae plenam et gratiae, hospitalem ac liberalem animam, quae revelata facie Patrem vidit, speculata eius gloriam; quae suscepit divinum illum paternae gratiae rorem, ut habet nominis interpretatio. |
2 | Quid autem ros Patris, nisi Dei Verbum, quod humore fidei atque iustitiae infudit corda universorum? |