1 | Ergo et haec anima habebat ante laetitiam et exsultationem, cum haberet παρθενικὸν λόγον. |
2 | Et ideo non ieiunabat, quia dies erant epularum et refectionis; cum adesset Sponsus, invehens quibus aderat, ubertatis affluentias, coelestis alimenti copias, vini rigatus, quo corda hominum laetificantur: sed posteaquam Sponsum factis suis amisit, iubetur in cilicio agere poenitentiam peccatorum suorum, et deflere semetipsam; quia mortuus est et crucifixus pro ea Christus, qui est παρθενικὸς λόγος (Psal. CIII, 15). |