Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 2.
1 | Nec immerito lamentabilis pronuntiatur, quae tantorum munerum amiserat pretium, et virtutum dotalium tam grave subierat dispendium, ut ei virginalis Sponsus eriperetur. |
2 | Nostris enim meritis Verbum Dei nobis aut vivit, aut moritur; nam si bona studia atque opera nostra sint, vivit atque operatur in nobis Dei Verbum: si tenebrosae cogitationes operationesque nostrae sint, occidit nobis sol iustitiae (Malac. IV, 2). |
3 | Et ideo lamentandum praecepit pro ea anima. |
4 | Nam sicut illis gratulandum et epulandum est, cum quibus Sponsus est; ita illi animae lugendum, cui Sponsus fuerit ereptus, sicut de apostolis scriptum est in Evangelio: quoniam cum auferetur ab eis Sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus (Matth. IX, 15). |