monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 1.

1 Differentia charitatis utrum sit aliqua apud Deum, eorum qui a pueritia crediderint, et eorum qui iuventutis aut posterioris aetatis processu, prudenter requirendum putasti; nam hoc quoque Scriptura divina non praetermisit, neque intactum reliquit.
2 Siquidem Dominus Deus noster ad Ioel prophetam non otiose ait: Lamentare ad me super Sponsam praecinctam sacco in virum eius virginalem (Ioel I, 9), dolens Synagogam, quae antea virginitate sua desponsata Dei Verbo foret, vel animam certe quae de bonis meritis decidisset; ita offendiculum incidisse peccatorum flagitiis, ut odia contraheret, et inquinamento impietatis, ac perfidiae obsoleta sordibus, miserabili esset despectui, longe mutata ab illius Sponsae gratia, quae ante meruerat audire: Sponsabo te mihi in fide et iustitia et misericordia (Ose. II, 19).
Ambrosius HOME