monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 15. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 16.

1 Atque ut sciamus verum esse, habes in Canticis, in ultimo iam perfectae animae dici, quod et tibi dicat Dominus Iesus: Pone me ut signaculum in brachium tuum (Cant. VIII, 6); ut luceat pax in corde tuo, et in operibus tuis Christus, et formetur in te sapientia, et iustitia, et redemptio.
2 Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
Ambrosius HOME