monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 15.

1 Unde et ad ipsum solum mystice dicitur: Sumam te, Zorobabel, et ponam te sicut signaculum; quia te elegi (Aggaei II, 24).
2 Etenim cum fuerit anima nostra pacifica, ut dicatur ei: Convertere, convertere Sunamitis (Cant. VI, 12): quod pacificam significat, et ut tuo nomine utar εἰρηνικὴν; tunc accipiet in se sicut signaculum Christum; id est, imaginem Dei, ut sit ad imaginem; quoniam qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. XV, 48).
3 Et oportet nos portare imaginem coelestis, id est, pacem.
Ambrosius HOME