1 | Pax enim et tranquillitas animae super omnem domus gloriam est; quia pax superat omnem sensum (Aggaei II, 10). |
2 | Haec est pax (Philip. IV, 7) super pacem, quae dabitur post tertiam commotionem coeli, maris, terrae, deserti; quando destruet omnes Potestates et Principatus. Coelum enim et terra transibunt (Matth. XXIV, 35), et omnis istius mundi figura: et unusquisque in romphaea insurget ad fratrem suum, id est, verbo penetrante medullas animae (Heb. IV, 12); ut destruatur quidquid est contrarium, currus ex Ephraem, et equus ex Hierusalem, ut Zacharias dixit (Zach. IX, 10). |
3 | Et sic erit pax per omnia, nullis obsistentibus corporis passionibus, aut incredulae mentis impedimentis; ut fiat in omnibus omnia Christus, subdita Patri exhibens corda universorum (I Cor. XV, 28). |