monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 13.

1 Et replebo, inquit, domum hanc argento meo et auro (Aggae. II, 8); eloquiis coelestibus, quae sunt sicut argentum igne examinatum (Psal. XI, 7), et veri claritate luminis, sicut auro spiritali in sanctorum occultis mentibus refulgente.
2 Has divitias confert Ecclesiae suae, quibus intelligibiles thesauri replentur, et gloria augetur domus super priorem gloriam, quam populus habuit electus.
Ambrosius HOME