monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 10.

1 Et quia sciebat desides esse habitantes in hypogaeis, et voluptatum gurgustiis: Excitabo, inquit, illis spiritum Zorobabel de tribu Iuda, et Iesum Iosedech sacerdotem magnum (Ibid., 24); ut incitentur ad aedificationem divinae domus.
2 Nisi enim Dominus aedificaverit sibi domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1).
3 Ipse est Zorobabel iugis redundantia, ut pote fons vitae, et Verbum Dei, per quod omnia, et ex quo omnia, et omnia in ipso (Coloss. I, 16, 17).
4 Haec dicit redundantia: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Ioan. VII, 37), hoc est, profluvium indeficientis meatus.
5 Profluvium quoque nocturnum legimus Zabulon, quod est propheticum: sed iam et ipsum huius fluenti infusione resplenduit, per quod evanuit illud profluvium vanitatis in Iesabel, quae inimica veritati, et adversaria prophetarum eloquiis, ita dilacerata est canum morsibus; ut nullum eius superesset vestigium, sed toto corpore suo cum omnibus posteritatis suae insignibus exstingueretur (IV Reg. IX, 33 et seq.).
6 Ipse igitur Zorobabel ex tribu Iuda, ipse Iesus magnus sacerdos, et tribu designatus et nomine: duo significari videntur, et unus exprimitur; quia idem quasi potens natus ex potente, quasi redemptor ortus ex virgine, in utriusque idem naturae diversitate dividuae, unius Filii Dei veritatem gigas salutaris implevit.
Ambrosius HOME