1 | Sed nec sepulcrum sibi condit, qui ante tempus moritur; vivens enim, mortuus est (I Tim. V, 6): nec audit vocem Aggaei, id est, epulantis, ut interpretatio declarat; quoniam non ingreditur tabernaculum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis (Psal. XLI, 5). |
2 | Quomodo enim vocem eius audit, qui opera eius non videt? Nam si videret, audiret verbum, quod in eius manu factum est, delectatus eius actibus, quibus pulsavit, et apertum est ei, et descendit in eius animam; ut epuletur in eo sinceritatis et veritatis cibos. |