monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 6.

1 Non sepelietur, inquit, huiusmodi (Ierem. XXII, 19); qui enim vivum se sub terram infodit, et tamquam in sepulcro sepelivit, eripuit sibi mortuo requiem sepulturae.
2 Depositus itaque in valle corporalium delectationum, non invenit sepulcrum, de quo possit resurgere.
3 Huiusmodi ergo vir, nec templum Deo aedificat; quia non novit tempus correctionis suae.
4 Quomodo enim possunt tales homines templum aedificare, qui quasi ferae ac bestiae in spelaea ferarum et bestiarum latibula sese receptant, atque in foveas se serpentium more demergunt, et consuetudine fraudulentae vulpis infodiunt?
Ambrosius HOME