Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 5.
1 | Aedificasti, inquit, domum, metire superiora eius, perflatilia distincta fenestris, et contignata cedro et illita minio (Ibid., 14). |
2 | Metitur autem superiora, qui contemplatus iudicium Dei, iudicat iudicium humilis, et iudicium pauperis. |
3 | Qui autem in avaritiam intendit, et in sanguinem innocentis, non aedificat superiora cum iudicio, nec mensuram tenet; quia non habet Christum: nec aspirare sibi divinae flatus explorat gratiae, nec pleni luminis splendorem requirit: nec illita minio habet coenacula, cui non potest dici: Sicut resticula coccinea labia tua (Cant. IV, 3). |