monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 4.

1 Sed hanc domum luxuriosi non aedificant, qui caelatas inhabitant domos (Aggae. I, 4), et caelato argento delectantur; sordet enim illis purum argentum, ita et istis sordet simplicis habitationis locus (Esai. V, 8).
2 Sinuant spatia domorum, et adiiciendo adiiciunt, coniungentes domum ad domum, et villam ad villam, effodiunt terram; ut elementum quoque eorum cedat habitaculis, et quasi terrae filii intra eius recondantur uterum, et abscondantur alvo.
3 Isti plane sunt, de quibus dicit Hieremias: O qui aedificant domum suam non cum iustitia (Ierem. XXII, 13)! Qui enim cum iustitia aedificat, non in terrenis aedificat, sed in coelestibus.
Ambrosius HOME