monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 3.

1 Qui ergo illic, id est, in domibus habitabant vallestribus, in quibus non habitat Deus; domum Dei in se habere non poterant; hanc enim Dominus quaerebat ab illis domum, ut semet ipsos aedificarent, atque intra se Dei templum vivis fidei lapidibus attollerent.
2 Neque enim terrenorum parietum constructiones, et silvestrium ligna culminum desiderabat, quae cum fuissent, manus dirueret hostilis: sed illud templum quaerebat, quod in hominum conderetur mentibus, quibus dicendum foret: Vos estis templum Dei (I Cor. III, 16); in quo habitaret Dominus Iesus, et unde ad redemptionem universorum procederet, ut in utero Virginis sacra reperiretur aula, in qua Rex habitaret coelestium, et corpus humanum Dei templum fieret; quod etiam, cum solutum esset, in triduo resuscitaretur.
Ambrosius HOME