monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 2.

1 At non Elias in hypogaeis, non Elisaeus habitabant.
2 Denique alter mortuum viduae filium tulit ad superiora, in quibus consueverat sedere, et ibi eum resuscitavit (III Reg. XVII, 22): alteri quoque Sunamitis illa magna mulier, ut Scriptura testificatur (IV Reg. IV, 16 et seq.), in superioribus hospitium paravit, et ibi concipiendae sobolis, quia non habebat, meruit praerogativam, eiusdemque resuscitati pignoris vidit miracula.
3 Quid de Petro dicam, qui ad horam sextam ascendens in superiora, baptizandarum gentium cognovit mysteria (Act. X, 9 et seq.).
4 At vero parricida Abessalon in valle Regis sibi titulum statuit, et in fossam proiectus est, cum esset peremptus (II Reg. XVIII, 17).
5 Ergo sancti ascendunt ad Dominum, flagitiosi ad vitia descendunt; sancti in montibus, criminosi in vallibus; Deus enim montium est, et non Deus vallium (III Reg. XX, 20).
Ambrosius HOME